Rozmiar: 15909 bajtów

- 67 -

1319. Dez. 30. Liegnitz.

Herzog Boleslaus verkauft den vom Hofe erhobenen Weinzins für 60 Mark Gr. an den Liegnitzer Bürger Nicolaus von Woycechsdorf.

In nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus in Legnicz vniuersis et singulis, ad quos presens deuoluetur pagina, recognoscimus et fatemur, quod nos de mera nostra voluntate, maturo consilio meorum prehabito sapientum, vendidimus, tradidimus rite et racionabiliter fideli nostro Nycolao de Woycechsdorf ciui nostro in Legnicz pro se et suis legitimis heredibus atque successoribus, recipienti et ementi, censum nostrum, qui intitulatur communiter census curie etiam de cellariis vinarijs in ciuitate nostra Legniczensi, secundum consuetudinem dicte ciuitatis nobis ab antiquo dari consuetus est, pro precio sexaginta marcarum pecunie vsualis, nos vero dictam vendicionem et empcionem inter nos et dictum Nycolaum tam racionabiliter celebratam, ratam, gratam et firmam habentes, laudamus, approbamus atque presentibus confirmamus, dicto censui desistentes, antedicto Nycolao et suis legithimis heredibus et successoribus resignantes contulimus, de innata clemencia nobis atque diuinitus attributa, iure hereditario perpetuo possidendum, donandum, communicandum et in vsus placidos conuertendum, prout sibi ac suis legitimis heredibus necnon successoribus videbitur conueniencius expedire. In cuius rei testimonium presentem litteram nostro sygillo jussimus communiri. Actum et datum in Legnicz tertio kalendas Januarii. Anno domini millesimo trecentesimo decimo nono, presentibus subnotatis, Bronczlao et Swola dictis Budzywoy, Stephano de Parchowicz, Henrico de Sydlicz, Henrico de Ruya, ciue Legniczensi, Nycolao clauigero nostro in Rochlicz et domino Gysilhero, nostre curie prothonotario et permultis fide dignis.

O. d. St. L. No. 24. Siegel mit Rücksiegel an rothseidner Schnur. — Bitschens Privilegb. f. LXVb


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów